

Liber Isaiae Prophetae*
Caput 58: Versus 12
Aedificabuntur[HIER.]Judaei referunt hoc ad restaurationem quae facta est sub Zorobabel et Jesu Sacerdote magno; vel ad illam quam delirant futuram in ultimo. Melius ad Ecclesiam haec referri possunt.Fundamenta[ID.]Apostolos, prophetas et similes: Unde,Fundamenta ejus in montibus sanctis[Psal. 86.]. Fundamentum autem singulari numero Christus est, unde,Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus[I Cor. 3.].Iniquitatum,aliasin quietem,scilicet semitas erroris in quietem vel veram pacem.